- TABULATA
- TABULATAin Circo Romano, in quibus stantes spectabant, ξυλίνοις ςκέλεσι, ligneis cruribus, ut ait dionysius Halicarn. l. 3. seu furcis, ut Livio vocantur, sustinebantur primitus: faciebatque ea quisque sibi tumultuariâ operâ, et ad spectaculi solum tempus. Artem aliquam addidit Tarquinius Superbus, et mansura fieri publicâ impensâ curavit. Donec per ambitum Circi porticus exstruxit Caesar etc. Vide supra passim, inprimis in voce Fori, item Spectaculum. Alia erant postmodum in medio Constantinopolitano Foro Tabulata, de quibus Corippus de Consul. Iustin. Iun. 1. 4.Exornantque locos et festa fronde coronantPartes quisque suas: fixis tabulata virebantPalmarum ramis, et amicae pacis olivae.Septa videl. de ligno, gradibus distincta haud secus atque in Theatro et Amphitheatro, in quibus populus per ordines divisus stabat, ut exciperet missilia, quae a principibus et Consulibus spargebantur, nummos scil. aureos, argenteos, aereos et tesseras quoque panatias. Ad eadem quottidie mane ventitabat populus καλαμηφορῶν, h. e. calamos vel tesseras ferens, ut panes acciperet, gradiles hinc dictos. Ε῾ρκάνας vocat Themistius, Orat. 4. arcus quoque idem Corippus, l. eod. ubi et sic prolixius de illis:Omnia roboribus sternunt loca plana politis,Coniungunt tabulas et ferri necibus arctant,Quae pondus strepitusque virum, motusque faventisFerre queant populi: cunctorum terga locorum,Alternumque latus conclusit sectile lignum,Undique munimen, decus et tutamina praebens,Disposuêre gradus etc.Vide Salmas. ad Vopisc. in Vita Aureliani, c. 35. et hîc passim. Apud Scholiasten Iuvenalis, tabulatum est aplustre, tabula scil. affixa in navibus ad summitatem puppis, ornamenti gratiâ, interdum scuti vel clypei formam referens e quo pinnae ac cristae, ut in galea, eminebant, quemadmodum videre est in nummis M. Antonii et Hadriani, aliisque quamplurimis, et supra diximus in voce Aplustre. Σανίδιον itidem vocat vetus Apollonii Interpres. Vide Salmas. eundem ad Solin. p. 572. et 573. Alias tabulata navium τὰ σανιδώματα sunt seu ἰκρία, aliter Fori, compositurae viles ex tabulis iunctis, ut cum de classe Stiri canit Val. Flaccus, l. 8. v. 305.——— vocibus urgentInterea, et pedibus pulsant tabulata frementes.Postquam dixisset, v. 287.Illi autem intorquent truncis frondentibus undam:Quaeque die fuerat raptim formata sub uno,Et tantum deiecta suis de montibus arbor,Haud longis iam distat aquis etc.De pontili stratu, ut vocat Vegetius, l. 3. c. 7. tabulatum, quô stabuli pavimentum consterni solitum, et hinc voce recentioris Graeciae ποντίλα, quam usurpârunt etiam pro quibussibet tabulatis, etiamsi ad speciem pontis strata non essent, sed suspensa, verboque inde orto ποντιλῶσαι, pro pontem sternere, vel pontilem stratum facere, diximus itidem supra etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.